- TORRES
- I.TORRESnomen Familiae illustris, in Lusitania. Ex Petroe nim Rege ac Agnete de Castro genitus Dionysius, Dn. de Cifuentes, et deinde Alba de Tormes. pater fuit Ferdinandi et Petri, quorum ille Dominos de Torres, Villar et Dompardo sevit. Eô enim et Isabellâ Faxatdâ natus, Ferdinandus de Torres et Portugal Dn. de Villar Dompardo, avus fuit Ferdinandi Comitis, cuius filius Bernardinus Ioannem genuit (Isabellae Osoriae maritum et ex illa) patrem Bernardini de Torres et Portugal, et Agnetis Mauriciae (uxoris Antonii de Calatayud, Comitis del Real) qui hôc saeculô floruerunt. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Eur. Part. II. p. 90. Vide eundem, Arte Heraldic. Tom. II. Sed et ex Georgio Duce Conimbricensi, Iohannis II. Regis filio notho, orti sunt Duces de Torres Nuevas: Huius enim ex Anna Mendozia, filius Georgius de Portugal Dux Conimbric. ex Beatrice de Melo et Portugal, pater fuit Alfonsi de Lancastro, M. Commendat. Ordin. S. Iac. quô et Iolandâ Henriciâ genitus Alvarus Dux de Aveiro, iunxit sibi Iulianam Dn. de Aveiro, ac ex illa suscepit Georgium Ducem de Aveiro et Torres Nuevas: patrem Raymundi Ducis de Aveyro, (nati A. C. 1642.) Ioannis, Mariae et Iulianae, nominis de Lancastro. Idem ibid.II.TORRESvel TORES, antiquis terminus, cuius vocis vestigium remansit in nomine extorris, qui extra torrem, i. e. extra limitem pulsus est; Graece ἐξοριςθεὶς: ut Exsul, qui extra solum, Fest. Auctor Fragm. de limitibus, limitem torrem, h. e. torum sine dubio invenies. Hinc Territorium, omne illud terrae spatium certis terminis definitum, delimitatumque, intra quod iurisdictionem exercendi Civitas ius habet, Salmasio ad Pollionem, in Tetrico Senior. c. 24. Vide supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.